라틴어 문장 검색

Hac infamia consternati, quae per ora populi facile dilapsa merito invisos ac detestabiles eos cunctis effecerat, noctem ferme circa mediam collectis omnibus furtim castello facessunt, bonaque itineris parte ante iubaris exortum transacta, iam die claro solitudines avias nacti, multa secum prius collocuti accingunt se meo funeri;
(아풀레이우스, 변신, 8권 18:1)
In quibus causis cum stuprorum crimina capitalia, quae non ab ipsis quibus episcopus erat, sed ab aliis quibusdam obiecta fuerant, probari minime potuissent, atque ab eis quae invidiosissime laetabantur, videretur esse purgatus, tam miserandus factus est et nobis et aliis, ut, quicquid a castellanis et illius regionis hominibus de intolerabili dominatione, de rapinis et diversis oppressionibus et contritionibus obiciebatur, nequaquam nobis tale videretur, ut propter hoc vel propter simul cuncta congesta episcopatu eum putaremus esse privandum, sed restituenda quae probarentur ablata.
(아우구스티누스, 편지들, 47. (A. D. 423 Epist. CCIX) Domino Beatissimo et Debita Caritate Venerando Sancto Papae Caelestino Augustinus In Domino salutem 4:4)
Nam et gratia, si nimia atque inmodica, et mores, si multi atque varii, et verba, si perpetua atque infinita et obtundentia, et fama, si magna et inquieta et invidiosa sit, neque laudabilia neque utilia sunt;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, IX 14:1)
eos tamen qui ad Hannibalem non redissent usque adeo intestabiles invisosque fuisse, ut taedium vitae ceperint necemque sibi consciverint.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XVIII 13:2)
UT dici potest et qui formidat et qui formidatur, ut invidiosus et qui invidet et cui invidetur, ut suspiciosus et qui suspicatur et qui suspectus est, ut ambitiosus et qui ambit et qui ambitur, ut item gratiosus et qui adhibet gratias et qui admittit, ut laboriosus et qui laborat et qui labori est, ut pleraque alia huiuscemodi in utramque partem dicuntur, ita infestus quoque ancipiti significatione est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XII 2:1)
Hi apud eum disserebant illum magnopere errasse cum in Cantium, et iterum cum in Scotiam profectus esset, quandoquidem locus alter tam prope Londinum esset et quasi sub oculis regis, alter autem locus nationis esset populo Angliae tam invisae ut quamvis eum summa benevolentia complexi fuissent Angli, nunquam tamen ei ita comitato adhaerere vellent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 8:3)
Vir prudens erat et eloquens, sed ingenio asperio et impersio, regi acceptissimus sed nobilitati invisus, populo itidem odiosus.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 2:2)
Etenim proceres Castiliae, qui regem Arragoniae tam recenter expulerant in favorem regis Philippi et sensa anima sui tam aperte protulerant, non poterant non habere pro suspecto et inviso regem Ferdinandum.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM DECIMUM 13:10)
Etenim hoc mucronem invidiae acuit, atque insuper illis temporibus spiritus personae invisae prodeunt maxime in exteriora, unde ictui occurrunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IX. DE INVIDIA 1:8)
Inuisus tamen omnibus uigebat
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, VIII 3:1)
— qualis pauperibus nutrix invisa puellis adsidet et tela communem quaerere victum rauca monet;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:219)
erat invidiosa potestas, sed tamen eunuchi, necdum sibi publica iura sumere nec totas audebat vertere leges.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:314)
invisum miles sitiens haurire cruorem per varias vestes onerataque plaustra metallo transit et argenti cumulos et caedis avarus contemptas proculcat opes;
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:238)
Terra parens quondam caelestibus invida regnis Titanumque simul crebros miserata dolores omnia monstrifero complebat Tartara fetu invisum genitura nefas Phlegramque retexit tanta prole tumens et in aethera protulit hostes.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Gigantomachia1)
torvos invisa iugales Allecto temone ligat, qui pascua mandunt Cocyti pratisque Erebi nigrantibus errant stagnaque tranquillae potantes marcida Lethes aegra soporatis spumant oblivia linguis:
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:155)

SEARCH

MENU NAVIGATION